Bibles in ancient languages
Old translations
Modern translations

Vulgate Nombres 21:29

Pentateuch
Other books
Prophets
New Testament
Apocrypha (OT)
Apocrypha (NT)
Chapter
Verses
1

quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam

2

at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

3

exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

4

profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris

5

locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

6

quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

7

venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo

8

et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

9

fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

10

profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth

11

unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam

12

et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

13

quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

14

unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

15

scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

16

ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

17

tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant

18

puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

19

de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

20

de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum

21

misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

22

obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

23

qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum

24

a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

25

tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius

26

urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon

27

idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon

28

ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon

29

vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon

30

iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

31

habitavit itaque Israhel in terra Amorrei

32

misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores

33

verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai

34

dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

35

percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius