Bibles in ancient languages
Old translations
Modern translations

Vulgate Nombres 22:31

Pentateuch
Other books
Prophets
New Testament
Apocrypha (OT)
Apocrypha (NT)
Chapter
Verses
1

profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

2

videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

3

et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

4

dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

5

misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

6

veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

7

perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

8

ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

9

quid sibi volunt homines isti apud te

10

respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

11

dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

12

dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

13

qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

14

reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

15

rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

16

qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

17

paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

18

respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

19

obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

20

venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

21

surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

22

et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

23

cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

24

stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

25

quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

26

et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

27

cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

28

aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

29

respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

30

dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

31

protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

32

cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

33

et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

34

dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

35

ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

36

quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

37

dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

38

cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

39

perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

40

cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

41

mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi