Bibles en langues anciennes
Traductions anciennes
Traductions modernes

Vulgate Deutéronome 34

Pentateuque
Autres livres
Prophètes
Nouveau Testament
Apocryphes (AT)
Apocryphes (NT)
Chapitre
Versets
1

ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

2

et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

3

et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor

4

dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

5

mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

6

et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem

7

moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt

8

fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

9

iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

10

et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

11

in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

12

et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel