Bibles en langues anciennes
Traductions anciennes
Traductions modernes

Vulgate Genèse 28, 15

Pentateuque
Autres livres
Prophètes
Nouveau Testament
Apocryphes (AT)
Apocryphes (NT)
Chapitre
Versets
1

vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan

2

sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui

3

deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum

4

et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo

5

cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae

6

videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan

7

quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam

8

probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus

9

ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth

10

igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran

11

cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco

12

viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

13

et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo

14

eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae

15

et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi

16

cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam

17

pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli

18

surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper

19

appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur

20

vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

21

reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum

22

et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi